monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 26, 12
Sed quia sunt nonnulli qui de resurrectione carnis incerti sunt, et hanc tunc rectius docemus, si etiam cordium vestrorum quaestionibus occultis occurrimus: pauca nobis de ipsa resurrectionis fide loquenda sunt. Multi etenim de resurrectione dubitant, sicut et nos aliquando fuimus, qui dum carnem in putredinem ossaque in pulverem redigi per sepulcra conspiciunt, reparari ex pulvere carnem et ossa diffidunt, sicque apud se quasi ratiocinantes dicunt: Quando ex pulvere homo reducitur? quando agitur ut cinis animetur? Quibus breviter respondemus quia longe minus est Deo reparare quod fuit quam creasse quod non fuit. Aut quid mirum si hominem ex pulvere reficit, qui simul omnia ex nihilo creavit? Mirabilius namque est coelum et terram ex nullis existentibus condidisse, quam ipsum hominem ex terra reparare. Sed cinis attenditur, et in carnem redire posse desperatur, et divinae operationis virtus comprehendi quasi ex ratione quaeritur. Qui scilicet haec idcirco in suis cogitationibus dicunt, quia eis quotidiana Dei miracula ex assiduitate viluerunt. Nam ecce in uno grano parvissimi seminis latet tota quae nascitura est arboris moles. Constituamus namque ante oculos cuiuslibet arboris miram magnitudinem; cogitemus unde oriendo coepit, quae ad tantam molem crescendo pervenit. Invenimus procul dubio eius originem, parvissimum semen. Consideremus nunc ubi in illo parvo grano seminis latet fortitudo ligni, asperitas corticis, saporis odorisque magnitudo, ubertas fructuum, viriditas foliorum. Contrectatum namque seminis granum non est validum; unde ergo processit ligni duritia? non est asperum, unde asperitas corticis erupit? non est saporum, unde sapor in fructibus? olfactum nil redolet, unde odor in fructibus fragrat? nil in se viride ostendit, unde foliorum viriditas exivit? Cuncta ergo in semine simul latent, quae tamen non simul ex semine prodeunt. Ex semine quippe producitur radix, ex radice prodit virgultum, ex virgulto oritur fructus, in fructu etiam producitur semen. Addamus ergo quia et semen latet in semine. Quid igitur mirum, si ossa, nervos, carnem, capillosque reducat ex pulvere, qui lignum, fructus, folia, in magna mole arboris ex parvo quotidie semine restaurat? Cum ergo dubitans animus de resurrectionis potentia rationem quaerit, earum rerum ei quaestiones inferendae sunt, quae et incessanter fiunt, et tamen ratione comprehendi nequaquam possunt, ut dum non valet ex visione rei penetrare quod conspicit, de promissione divinae potentiae credat quod audit. Illa ergo vobiscum, fratres charissimi, promissa cogitate quae permanent; quae vero cum tempore transeunt, velut iam dimissa despicite. Ad huius resurrectionis gloriam quam in se Veritas ostendit tota intentione festinate. Terrena desideria quae ab auctore separant fugite, quia tanto altius ad conspectum Dei omnipotentis pertingitis, quanto Mediatorem Dei et hominum singularius amatis. Qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.